- PROJECTA Tecta
- PROJECTA Tectaet Protecta, Latinis dicuntur meniana vel solaria illa, quae in planis tectis struebantur, Graecis ἠλιαςτήρια et ἠλιαςτικὰ et ἠλιοκάμινοι. In veterib. Glossis, Proiecta tocta, ἀνατεταμένη, ἀνάτασιν ἔχουσα ἐπ᾿ οἰκίας. Α᾿νάταςτις tamen et ἀνατεταμένη οἰκία, videntur de illo genere tectorum accipienda, quae fastigiata erant et culmen habebant, τὰ εἰς ὕψος ἀνατεταμένα; haec autem etiam ad stillicidia arcenda suas pro iecturas habuêre. Vide supra Meniana, et infra in vocibus Prophorum, Protecta, Provolons, ac plura hanc in rem, apud Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro, c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.